This page needs to be proofread.

OVID quin animam hanc, ne quod facinus tibi, perfide, restet, eripis? atque utinam fecisses ante nefandos concubitus: vacuas habuissem criminis umbras. si tamen haec superi cernunt, si numina divum sunt aliquid, si non perierunt omnia mecum, quandocumque mihi poenas dabis! ipsa pudore roiecto tua facta loquar: si copia detur 540 545 p , in populos veniam; si silvis clausa tenebor, inplebo silvas et conscia saxa movebo; audiet haec aether et si deus ullus in illo est!" Talibus ira feri postquam commota tyranni nec minor hac metus est, causa stimulatus utraque, quo fuit accinctus, vagina liberat ensen arreptamque coma fixis post terga lacertis vincla pati cogit; iugulum Philomela parabat speinque suae mortis viso conceperat ense: ille indignantem et nomen patris usque vocantem luctantemque loqui conprensam forcipe linguam 556 abstulit ense fero. radix raicat ultima linguae, ipsa İacet terraeque tremens inmurmurat atrae, utque salire solet mutilatae cauda colubrae, palpitat et moriens dominae vestigia quaerit. hoc quoque post facinus (vix ausim credere) fertuir saepe sua lacerum repctisse libidine corpus. 551 560 Sustinet ad Procnen post talia facta reverti; coniuge quae viso germanam quaerit, at ille 326