OVID quas dedimus. certe terras habitare sinamus an satis, o superi, tutos fore creditis illos, cum mihi, qui fulmen, qui vos habeoque regoque, struxerit insidias notus feritate Lycaon?" Contremuere omnes studiisque ardentibus ausum talia deposcunt: sic, cum manus inpia saevit sanguine Caesareo Romanum exstinguere nomen, attonitum tanto subitae terrore ruinae humanum genus est totusque perhorruit orbis; nec tibi grata minus pietas, Auguste, tuorum quam fuit illa Iovi. qui postquam voce manuque 205 murmura conpressit, tenuere silentia cuncti substitit ut clamor pressus gravitate regentis, Iuppiter hoc iterum sermone silentia rupit: " ille quidem poenas (curam hanc dimittite!) solvit; quod tamen admissum, quae sit vindicta, docebo. 210 contigerat nostras infamia temporis aures; quam cupiens falsam summo delabor Olympo et deus humana lustro sub imagine terras, longa mora est, quantum noxae sit ubique repertun, enumerare: minor fuit ipsa infamia vero. Maenala transieram latebris horrenda ferarumm et cum Cyllene gelidi pineta Lycaei: Arcadis hinc sedes et inhospita tecta tyranni ingredior, traherent cum sera crepuscula nocten signa dedi venisse deum, vulgusque precari coeperat: inridet primo pia vota Lycaon, mox ait ' experiar deus hic discrimine aperto an sit mortalis: nec erit dubitabile verum." 200 215 220
Page:Metamorphoses.djvu/36
This page needs to be proofread.