This page needs to be proofread.

OVID has concresse putant nactasque alimenta feracis fecundique soli vires cepisse nocendi; quae quia nascuntur dura vivacia caute, agrestes aconita vocant. ea coniugis astu ipse parens Aegeus nato porrexit ut hosti. sumpserat ignara Theseus data pocula dextra, cum pater in capulo gladii cognovit eburno signa sui generis facinusque excussit ab ore. effugit illa necem nebulis per carmina motis; 420 At genitor, quaquam laetatur sospite nato, 425 attonitus tamen est, ingens discrimine parvo committi potuisse nefas: fovet ignibus aras muneribusque deos inplet, feriuntque secures colla torosa boum vinctorum tempora vittis. nullus Erechthidis fertur celebratior illo inluxisse dies: agitant convivia patres et medium vulgus nec non et carmina vino ingenium faciente canunt: " te, maxime Theseu, mirata est Marathon Cretaei sanguine tauri, quodque suis securus arat Cromyona colonus, 435 munus opusque tuum est; tellus Epidauria per te clavigeram vidit Vulcani occumbere prolem, vidit et inmitem Cephisias ora Procrusten, Cercyonis letum vidit Cerealis Eleusin. occidit ille Sinis magnis male viribus usus, qui poterat curvare trabes et agebat ab alto ad terram late sparsuras corpora pinus. tutus ad Alcathoen, Lelegeia moenia, limes conposito Scirone patet, sparsisque latronis 372 430 440