OVID haud exspectato ceciderunt vulnere tauri! ipse ego sacra Iovi pro me patriaque tribusque cum facerem natis, mugitus victima diros edidit et subito conlapsa sine ictibus ullis exiguo tinxit subiectos sanguine cultros. exta quoque aegra notas veri monitusque deorum 600 perdiderant: tristes penetrant ad viscera morbi. ante sacros vidi proiecta cadavera postes, ante ipsas, quo mors foret invidiosior, aras. pars animam laqueo claudunt mortisque timorem morte fugant ultroque vocant venientia fata. 605 corpora missa neci nullis de more feruntur funeribus (neque enim capiebant funera portae): aut inhumata premunt terras aut dantur in altos indotata rogos; et iam reverentia nulla est, deque rogis pugnant alienisque ignibus ardent. 610 qui lacriment, desunt, indefletaeque vagantur matrumque nuruumque animae iuvenumque senum- 595 que, nec locus in tumulos, nec sufficit arbor in ignes. Attonitus tanto miserarum turbine rernm, Iuppiter o!' dixi, 'si te non falsa loquuntur 615 dicta sub amplexus Aeginae Asopidos isse, nec te, magne pater, nostri pudet esse parentem, aut mihi redde meos aut me quoque conde sepulcro ille notam fulgore dedit tonitruque secundo. accipio sintque ista precor felicia mentis signa tuae!' dixi, 'quod das niihi, pigneror omen.' forte fuit iuxta patulis rarissima ramis sacra lovi quercus de semine Dodonaeo; 384 620
Page:Metamorphoses.djvu/404
This page needs to be proofread.