OVID nunc" ait "utendum; vires effundite vestras sic opus est! aperite domos ac mole remota luminibus vestris totas inmittite habenas! iusserat; hi redeunt ac fontibus ora relaxant et defrenato volvuntur in aequora cursu. 280 pse tridente suo terram percussit, at illa intremuit motuque vias patefecit aquarum exspatiata ruunt per apertos flumina campos cumque satis arbusta simul pecudesque virosque tectaque cumque suis rapiunt penetralia sacris, si qua domus mansit potuitque resistere tanto indeiecta malo, culmen tamen altior huius unda tegit, pressaeque latent sub gurgite turres. 290 ianque mare et tellus nullum discrimen habebant: omnia pontus erant, deerant quoque litora ponto 285 Occupat hic collem, cumba sedet alter adunca et ducit remos illic, ubi nuper arabat: ille supra segetes aut mersae culmina villae navigat, hic summa piscem deprendit in ulmo. figitur in viridi, si fors tulit, ancora prato, aut subiecta terunt curvae vineta carinae; et, modo qua graciles grāmen carpsere capellae, nunc ibi deformes ponunt sua corpora phocae. 300 mirantur sub aqua lucos urbesque domosque Nereides, silvasque tenent delphines et altis incursant ramis agitataque robora pulsant nat lupus inter oves, fulvos vehit unda leones, unda vehit tigres; nec vires fulminis apro, crura nec ablato prosunt velocia cervo, 295 305
Page:Metamorphoses.djvu/42
This page needs to be proofread.