LIBER VIII IAM nitidum retegente diem noclǐsque fugante tempora Lucifero cadit Eurus, et umida surgun: nubila: dant placidi cursum redeuntibus Austri Aeacidis Cephaloque; quibus feliciter acti ante exspectatum portus tenuere petitos. interea Minos Lelegeia litora vastat praetemptatque sui vires Mavortis in urbe Alcathoi, quam Nisus habet, cui splendidus ostro inter honoratos medioque in vertice canos crtnis inhaerebat, magni fiducia regni. 10 Sexta resurgebant orientis cornua lunae, et pendebat adhuc belli fortuna, diuque inter utrumque volat dubiis Victoria pennis. regia turris erat vocalibus addita muris, in quibus auratam proles Letoia fertur deposuisse lyram: saxo sonus eius inhaesit. saepe illuc solita est ascendere filia Nisi et petere exiguo resonantia saxa lapillo, tum cum pax esset; bello quoque saepe solebat spectare ex illa rigidi certamina Martis, iamque mora belli procerum quoque nomina norat armaque equosque habitusque Cydonaeasque 15 20 pharetras; 406
Page:Metamorphoses.djvu/426
This page needs to be proofread.