This page needs to be proofread.

OVID noverat ante alios faciem ducis Europaei, plus etiam, quam nosse sat estf hac iudice Minos, seu caput abdiderat cristata casside pennis, in galea formosus erat; seu sumpserat aere fulgentem clipeum, clipeum sumpsisse decebat; torserat adductis hastilia lenta lacertis: laudabat virgo iunctam cum viribus artem; inposito calamo patulos sinuaverat arcus: sic Phoebum sumptis iurabat stare sagittis; cum vero faciem dempto nudaverat aere purpureusque albi stratis insignia pictis terga premebat equi spumantiaque ora regebat, vix sua, vix sanae virgo Niseia compos mentis erat: felix iaculum, quod tangeret ille, quaeque manu premeret, felicia frena vocabat. impetus est illi, liceat modo, ferre per agmen virgineos hostile gradus, est impetus illi turribus e summis in Gnosia mittere corpus 40 castra vel aeratas hosti recludere portas, vel siquid Minos aliud velit. utque sedebat candida Dictaei spectans tentoria regis, < laeter," ait " doleamne geri lacrimabile bellum, in dubio est; doleo, quod Minos hostis amanti est. 45 sed nisi bella forent, numquam mihi cognitus esset ! me tamen accepta poterat deponere bellum obside: me comitem, me pacis pignus haberet. si quae te peperit, talis, pulcherrime rerum, qualis es, ipsa fuit, merito deus arsit in illa. o ego ter felix, si pennis lapsa per auras Gnosiaci possem castris insistere regis fassaque me flammasque meas, qua dote, rogarem, 25 30 35 50 408