This page needs to be proofread.

OVID auxerat articulos macies, genuumque tumebat orbis, et inmodico prodibant tubere tali. "Hanc procul ut vidit, (neque enim est accedere iuxta ausa) refert mandata deae paulumque morata, 810 quamquam aberat longe, quamquam modo venerat illuc visa tamen sensisse famem retroque dracones egit in Haemoniam versis sublimis habenis " Dicta Fames Cereris, quamvis contraria semper illius est operi, peragit perque aera vento ad iussam delata domum est, et protinus intrat sacrilegi thalamos altoque sopore solutum (noctis enim tempus) geminis amplectitur ulnis, seque viro inspirat, faucesque et pectus et ora adflat et in vacuis spargit ieiunia venis; functaque mandato fecundum deserit orbem inque domos inopes adsueta revertitur antra. 815 820 " Lenis adhuc Somnus placidis Erysichthona pennis mulcebat: petit ille dapes sub imagine somni, oraque vana movet dentemque in dente fatigat, 825 exercetque cibo delusum guttur inani proque epulis tenues nequiquam devorat auras; ut vero est expulsa quies, furit ardor edendi perque avidas fauces incensaque viscera regnat nec mora; quod pontus, quod terra, quod educat aer, poscit et adpositis queritur ieiunia mensis 831 e epulis epulas quaerit; quodque urbibus esse, quodque satis poterat populo, non suficit uni, plusque cupit, quo plura snam demittit in alvum. utque fretum recipit de tota lumina terra 462 835