OVID alter inhaesuro similis a amque tenere sperat et extento stringit vestigia rostro, alter in ambiguo est, an sit conprensus, et ipsis morsibus eripitur tangentiaque ora relinquit: sic deus et virgo est hic spe celer, illa timore. qui tamen insequitur pennis adiutus Amoris, 540 ocior est requiemque negat tergoque fugacis inminet et crinem sparsum cervicibus a viribus absumptis expalluit illa citaeque victa labore fugae spectans Peneidas undas 1 544 ' fer, pater," inquit ope! si flumina numen habetis, qua nimium placui, mutando perde figuram" 547 vix prece finita torpor gravis occupat artus, mollia cinguntur tenui praecordia libro, in frondem crines, in ramos bracchia crescunt, 550 pes modo tam velox pigris radicibus haeret, ora cacumen habet: remanet nitor unus in illa 535 dflat. Hanc quoque Phoebus amat positaque in stipite dextra sentit adhuc trepidare novo sub cortice pectus conplexusque suis ramos ut membra lacertis 555 oscula dat ligno; refugit tamen oscula lignum. cui deus " at, quoniam coniunx mea non potes esse, urbor eris certe" dixit " mea ! semper habebunt te coma, te citharae, te nostrae, laure, pharetrae; tu à cibus Latiis aderis, cum laeta Triumphum 560 vox canet et visent longas Capitolia pompas; postibus Augustis eadem fidissima custos ante fores stabis mediamque tuebere quercum, 1 Most MSS. have two verses for 547: qua ninium placu, tellus, ait, hisce, vel İstam quae facit ut laedar mutando perde figuram. Probably quae facit ut laedar was first written as a gloss to qua nimium placui, and the line completed by an emendation. 40
Page:Metamorphoses.djvu/60
This page needs to be proofread.