OVID in solio Phoebus claris lucente smaragdis. a dextra laevaque Dies et Mensis et Annus Saeculaque et positae spatiis aequalibus Horae Verque novum stabat cinctum florente corona stabat nuda Aestas et spicea serta gerebat, stabat et Autumnus calcatis sordidus uvis et glacialis Hiems canos hirsuta capillos. 25 30 Ipse loco medius rerum novitate paventem Sol oculis iuvenem, quibus adspicit omnia, vidit "quae" que “ viae tibi causa? quid hac " ait " aree petisti progenies, Phaethon, haud infitianda parenti?" ille refert: "o lux inmensi publica mundi, Phoebe pater, si das usum mihi nominis huius, nec falsa Clymene cu llam ;b imagine celat pignora da, genitor, per quae tua vera propago credar, et hunc animis errorem detrahe nostris!" 35 ixerat, at genitor circum caput omne micantes 40 deposuit radios propiusque accedere iussit amplexuque dato " nec tu meus esse negari dignus es, et Clymene veros" ait " edidit ortus, quoque minus dubites, quodvis pete munus, ut illud me tribuente feras! promissi testis adesto dis iuranda palus, ocs incognita nostris! " vix bene desierat, currus rogat ille paternos inque diem alipedum ius et moderamen equorum 4.5 aenituit iurasse patrem: qui terque quaterque concutiens inlustre caput " temeraria" dixit " vox mea facta tua est; utinam promissa liceret
Page:Metamorphoses.djvu/82
This page needs to be proofread.