This page needs to be proofread.

OVID Quod simulac sensere, ruunt tritumque relinquunt quadriiugi spatium nec quo prius ordine currunt ipse pavet nec qua commissas flectat habenas nec scit qua sit iter, nec, si sciat, imperet illis. 170 tum primum radiis gelidi caluere Triones et vetito frustra temptarunt aequore tingui, quaeque polo posita est glaciali proxima Serpens, frigore pigra prius nec formidabilis ulli, incaluit sumpsitque novas fervoribus iras; te quoque turbatum memorant fugisse, Boote, quamvis tardus eras et te tua plaustra tenebant. 175 Ut vero summo dispexit ab aethere terras infelix Phaethon penitus penitusque patentis, palluit et subito genua intremuere timore suntque oculis tenebrae per tantum lumen orbortae, et iam mallet equos numquam tetigisse palernos, iam cognosse genus piget et veluisse rogando, iam Meropis dici cupiens ita fertur, ut acta praecipiti pinus borea, cui victa remisit frena suus rector, quam dis votisque reliquit. quid faciat? multum caeli post terga relictum, ante oculos plus est: animo metitur utrumque et modo, quos illi fatum contingere non est prospicit occasus, interdum respicit ortus, quidque agat ignarus stupet et nec frena remittit nec retinere valet nec nomina novit equorum. sparsa quoque in vario passim miracula caelo vastarumque videt trepidus simulacra ferarum est locus, in geminos ubi bracchia concavat arcus 195 72 80 185 190