Page:Natural History (Rackham, Jones, & Eichholz) - Vol 05.djvu/30

This page needs to be proofread.

PLINY: NATURAL HISTORY


etiani rigore gaudent quae diximus. quare experimentis optime creditur.

25III. A caelo proximum est terrae dixisse rationem, haud faciliore tractatu, quippe non eadem arboribus convenit et frugibus plerumque, nec pulla qualem habet Campania ubique optima vitibus, aut quae tenues exhalat nebulas, nec rubrica multis laudata. cretam in Albensium Pompeianorum agro et argillam cunctis ad vineas generibus anteponunt, quamquam praepingues,[1] quod excipitur in eo genere. invicem sabulum album in Ticiniensi multisque in locis nigrum itemque rubrum, etiam pingui terrae 26permixtum, infecundum est. argumenta quoque iudicantium saepe fallunt. non utique laetum solum est in quo procerae arbores nitent praeterquam illis arboribus; quid enim abiete procerius? at quae vixisse possit alia in loco eodem? nec luxuriosa pabula pinguis soli semper indicimii habent: nam quid laudatius Germaniae pabulis? at[2] statim subest 27harena tenuissimo caespitum corio. nec semper aquosa est terra cui proceritas herbarum, non, Hercules, magis quam pinguis adhaerens digitis, quod in argillis arguitur. scrobes quidem regesta in eosdem[3] nulla[4] conplet, ut densa atque rara ad hunc modum deprehendi possit; ferroque omnis rubiginem obducit. [5]

  1. praepingue est Detlefsen.
  2. Mayhoff: et.
  3. Rackham: eos.
  4. nulla<non>? Warmington.
  5. The writer is here contradicting Virgil, who says in Georgics II. 217-237 that a steamy soil which sucks up moisture and is always covered with grass, and which does not make iron rust, is good for vines trained up elm-trees, for olives, and for grazing and ploughland; and as a method of testing the quality of the soil he suggests digging a hole and then filling it in again, when if the earth does not completely fill the hole 18

xxx

18