This page has been proofread, but needs to be validated.
OMNIANA.
91

ginosa materia, atque ita habes tria principia simul, ex quibus scilicet omnia nascuntur et generantur, nempe phlegma, pinguedinem et cinerem. Phlegma est mercarius, pinguedo est sulphur, cinis est sal. Nam omne quod igni fumat et evaporat, est Mercurius; quod flagrat et comburitur est sulphur, et omnis cinis est sal. Cum jam ista tria principia simul habes, pone ea in ventre equina, et putrefac ad suum tempus. Si postea ilia materia in pingue solum sepeliatur, vel infundatur, videbis eam reviviscere, et arborem vel lignum parvum inde nasci, quod quidem in suâ virtute multo est nobilius priore. Hoc verò lignum est, et vocatur resuscitatum lignum et renovatum, et restauratum, quod ab initio quoque lignum fuit, sed mortificatum, destructum, et in carbones et cineres, et in nihilum redactum, et tamen ex illo nihilo aliquid factum et renatum est. Hoc sane in Luce Naturæ magnum est mysterium. . . A great mystery indeed, thou Prince of Chemists, and