This page has been proofread, but needs to be validated.
OMNIANA.
227

is a Genoese knife, two palms in length,

    quum par membrorum et sanguinis servandi ratio tibi esse debuerit; sed nihil vilius est homini quærenti laudem. Donabo proinde hoc et ipse cruoris hodie Amurathi, sociisque.
    "Scytha nihil territus, ferocioribus adhuc verbis injicere pavorem ei conabatur, puerum appellans: adhuc enim in annis pubertatis erat, neque dum hispida prorsus lanugo grata ora exusperaverat. Tum deducti ad Tyrannum ingenti clamore vulgi sunt, et assignatus, ut petie ad Barbarus, certamini locus, depositâ ocius ambo veste ultimisque tunicis, nudi prosilientes in medium, novo genere, spectaculi omnium oculos hausere. Et quamvis fiduciam ingentem vultu verbisque ostende et Castriotus, ingens tamen cura mixto dolore spectantium animos incessit: et simul ætas simul pulchrituda ipse corporis, ac decor membrorum subjectus oculis, multum et pietatis et favoris excitaverant. Statura celsa proceraque, brachia in homine pulchriora non visa, collum robustum obstippumque, ut laudatur in athletis, humerorum mira latitudo, color candidus, latente velut purpura suffusus; aspectus oculorum non torvus, non vanus, sed gratissimus. Adjuvabant hæc multum cæteras virtutes, atque animi bona augere videbantur. Intrepidi acceptis brevibus gladiis, non enim congiores loci angustia patiebatur, ingressi locum, ac ibi dimissi sunt maximo populi silentio. Non consilio ullo ibi, non multum animo, sed impigra quadam et veloci dextera agendum erat. Erecti ad ictus ambo, Scytha prior