This page has been proofread, but needs to be validated.
OMNIANA.
55

Virgineo metnens formosa puella pudori,
(Nam nitet eximio pulcher in ore decor:)
Quotquot empyreo Superos agnorat Olympo
His rogat, aut paribus supplice voce sonis;
"O Superi, quibus est curæ virtutis honestas,
"Quosque pius tangit virginitatis amor;
"Vos precor, ut nostro species abscedat ab ore,
"Quæ solet infestos sollicitare procos.
"Non ego deformes vetulæ cutis abnuo rugas,
"Nec quæ gibboso tubere terga tument.
"Nullum ego, Cœlicoiæ, quodcumque est, respuo monstrum,
"Dum meus egregio cedat ab ore nitor."
Audivere preces Superi, namque insita mento
Hirsutis cæpit crescere barba pilis.
Spectantum insolitus præcordia perculit horror,
Seque fugit comitem jungere virgo comes,
Abdicat et mater sobolem, soror ipsa sororem,
Nec proprio nota est hispida Nata patri.
At Virgo lætatur ovans, dum turba procorum
Excidit, optatis non fruitura suis.
Namque vero ut propior facta est barbata Virago
Cœpit ab impuro tutior esse viro.

This was obtaining a beard speciali gratiâ. But there is said to be another way of producing one, which we recommend to the consideration of all Lady-