Page:Petri Privilegium - Manning.djvu/153

This page has been proofread, but needs to be validated.
139

IV.

Venerabiles Fratres

Perjucunda quidem, licet a fide et devotione vestra prorsus expectanda, Nobis fuerat nobilis illa concordia, qua, sejuncti ac dissiti, eadem tenere, eadem asserere profitebamini, quæ Nos docueramus, et eosdem, quos damnaveramus, errores in religiosæ civilisque societatis exitium invectos execrari. Verum multo jucundius Nobis fuit hæc ipsa discere ex ore vestro, et nunc rursum a congregatis vobis explicatius et solemnius accipere; dum iis amoris et obsequii officiis Nos cumulatis, quæ mentes affectusque vestros luculentius verbis ipsis aperiant.

Cur nam enim tam prono animo obsecundastis desiderio Nostro, omnique incommodo posthabito, ad Nos e toto terrarum orbe convolastis? Scilicet explorata vobis erat firmitas Petræ, supra quam ædificata fuit Ecclesia, perspecta vivifica ejus virtus; nee vos fugiebat, quam præclarum utrique rei testimonium accedat a Christianorum heroum Canonizatione. Duplex igitur hoc festum celebraturi confluxistis, non modo ut sacris hisce solemniis splendorem adderetis, sed ut, universam veluti fidelium familiam referentes, præsentia vestra non minus, quam diserta professione testaremini, eamdem nunc, quas duodeviginti ab hinc sæculis, vigere fidem, idem caritatis vinculum omnes nectere, eamdem virtutem exeri ab hac Cathedra veritatis.

Placuit vobis commendare pastoralem sollicitudinem Nostram, et quidquid pro viribus agimus ad effundendam veritatis lucem, ad disjiciendas errorum tenebras, ad perniciem depellendam ab animabus Christi sanguine redemptis; nempe ut e conjunctis propriorum magistrorum eententiis ac vocibus, confirmentur Christianæ gentes in obsequio et amore erga hanc sanctam Sedem, in eamque acrius mentis oculos intendant. Corrogatis undique subsidiis hue convenistis civilem Nostrum sustentaturi Principatum tanta oppugnatum perfidia: ideo sane ut splendidissimo hoc facto,