This page has been proofread, but needs to be validated.

'Soliditas enim illius fidei, quæ in Apostolorum principe est laudata, perpetua est: et sicut permanet quod in Christo Petrus credidit, ita permanet quod in Petro Christus instituit.

S. Leo Magn. Serm. iii. 2,
Ed. Ballerini, Venet. 1753.

Magnum et mirabile, dilectissimi, huic viro consortium potentiæ suæ tribuit divina dignatio: et si quid cum eo commune cæteris voluit esse principibus, nunquam nisi per ipsum dedit quicquid aliis non negavit.

Ibid. iv. 2.

Soliditas enim ilia, quam de Petra Christo etiam ipse Petra factus accepit, in suos quoque se transfudit hæredes.'

Ibid. iv. 4.