This page needs to be proofread.
231
HEADERTEXT.
231

Pcmathenaea minora celehrata sint. 231 Xeyei^ dWd ttjv (pOivovro^, sive medius discerptus et ita restituendus : ti^v <POlvovto<$ TptTrj}/^ ov oe Tfjv laraiuevov Tpi- TOfxrjvlca Xeyei. A diverticulo Hesychiani loci ad Euripidem revertentes hoc ad nostram rem inde exputavimus, quod Minervae solen- nia in acropoli Athenarum accurata quadam observatione (pOivd^L Yinxepa^ id est ut videtur rpiTr] (pOivovTo^^ agi solita esse tradit. Jam ut lubens concesserim, quovis tertio die mensis exeuntis caeremonias quasdam Minervae obiisse sacer- dotes Athenienses : ttoXvOvto^ tamen tl/ulcl et 'X^opcov /uoXTral ad splendidiora sacra, id est ad Panathenaea eodem mensis die celebrata, referri debebunt. Verum hinc etiam colligere licebit, semper hoc die acta esse : certe si haec solennia ple- rumque /ueaovvTO's /ultjvo^^ et quinto demum anno (pOivdSt ilia tjimepa^ obire moris erat: omnem vim loci infringi fateberis. Idemque fere sentire video Lobeckium Aglaophamo p. 435. Fortius tamen argumentum extremae disputationi reser- vavimus, titulum dico, quo, quantum ex Se pfxariKco per ali- quod tempus ad publicos reditus redundaverit, computatur, editum a Boeckhio Oecon. publ. T. ii. p. 249. Corp. Inscript. tit. J 57. Hoc cum sacrificia stata eo quo se excipiebant ordine enumerentur, Panathenaea recensentur post sacrum Pacis. Paci Athenienses eodem Hecatombaeonis die lita- bant, quo Synoecesia sive Metoecia celebrabant, sexto decimo. Schol. Aristoph. Pac. 1017. Metoecia celebrata esse Heca- tombaeonis die sexto decimo, etiam Plutarchus Theseo cap. 24. affirmat. Haec igitur Panathenaea nullo modo cadere possunt in diem Hecatomb, quartum vel quintum decimum, sed, cum etiam Ammonis sacrificium inter Pacis solenne et Panathenaea interponatur, ultimae mensis decadi tribuenda erunt. Atqui haec Panathenaea minora sunt, cum ea tituli pars ad Nicocratem archontem, cujus nomen praescribitur, id est ad Olympiadis cxi annum quartum pertineat. Fit con- clusio, etiam minora Panathenaea ultima mensis decade, eodem mensis tempore quo majora, esse celebrata. Hoc loco, quanquam jam ad metam disputationis decucur- risse nobis videmur : intelligimus tamen imperfectum a pie- risque habitum iri hoc negotium, nisi etiam contra eam sen- tentiam disputaverimus, ex qua minora Panathenaea alii plane mensi, Thargelioni, attribuuntur : praesertim cum eam nuper