This page needs to be proofread.
451
HEADERTEXT.
451

Augusti Boeckhii Prolusio Academica. 451 mines optimum quidque ad naturae et generis, ex quo quisque natus, beneficium rettulisse intelligimus, nee pauca eorum, quae hinc manarunt, institutorum vestigia in cultissimam Graecae eruditionis aetatem propagata sunt. Et profecto hereditaria ilia sacerdotia magnam partem et sanctiora ceteris fuerunt, et ad eas pertinuerunt religiones, quae ex summa tradita antiquitate interiores quasdam de rebus divinis et humanis sententias vel potius divinantium sensus, symbolo- rum involucris indutos, demonstrabant : inter quas facile prima sunt Eleusinia mysteria, in quibus etsi doctrinam nul- 1am scientiae formulis comprehensam, qualem in illis unquam esse quaesitam mireris, traditam mystis et epoptis esse, neque arcanae disciplinae custodes et dispensatores hierophantas fuisse optime ostendit Lobeckius in libro insigni, qui Aglao- phamus inscriptus est ; tamen ille non magis quam lo. Henr. Vossius id videtur efFecisse, ut exulare jam e remotiore an- tiquitate symbola debeant, et ad novieios allegoretas reiicienda altior omnis fabularum et caerimoniarum interpretatio sit. Immo ea ipsa, quae in Eleusiniis esse repraesentata constat, et universa Cereris ac Proserpinae fabula, ab agrario deorum cultu prisco^ profecta, non philosopha quidem ratione con- ^ Quin priscus hie cultus fuerit, nemo dubitat : sed num mature clams fuerit, a Lobeckio^ viro praestantissimo, dubitatum est, qui Eleusinias caerimonias turn demum inclaruisse putat, quum Eleusis Athenis accessisset, Solonis vero aetate Eleusinem nondum firmiter cum Atheniensibus coaluisse collegit ex bello, quod commemorat He- rodotus I, 30. (Agl. p. 214). Sed in hac re ab eo erratum esse monuit jam Miillerus (Dor. T. I. p. 176.); nihil que est certius, quam illud bellum non inter Athenienses et Eleusinios gestum esse, sed prope Eleusinem inter vicinos Megarenses et Athe- nienses, qui tenebant Eleusinem : Solonis enim aetate notum est Megarenses plus semel dimicasse cum Atheniensibus. Et aliquatenus sua retractavit Lobeckius ipse (T. II. p. 1351.). Haud dubie autem Eleusis sicut reliqua Atticae oppida jam tum cum Athenis in unam coaluerat civitatem, quum adhuc regibus parerent Athenae : ut Theseo banc oppidorum conjunction em sublatis singulorum prytaneis tribuit fama optimis scrip toribus et ipsi Thucydidi probata ; Eleusiniaque tum ipsum jam fuerunt Attica, et Athenarum rex Eleusinia curabat. Qua de re eo minus dubitandum, quod etiam in Ionia, et nominatim Ephesi, Codri posteris mandata Eleusiniae Cereris sacra fuerunt (Strab. XIV. init.) ; quod neutiquam esset factum, nisi primi illi coloni, qui Codridis ducibus ex communi et uno Athenarum prytaneo egressi loniam occuparunt, secum attulissent sacra Eleusinia, regibusque haec ex eo inde tempore fuissent propria. Nam posthac, quum regia dignitas magis indies imminueretur, non auctae regum praerogativae sunt. Immo Athenis ipsis Eleusiniorum cura ea, quae apud lones ad Codridas pertinebat, transierat ad regem, qui est inter novem archontes (Poll. VIII, 90. Harpocr. v. €7rijU6X7;T?;^ n-wu fxvan-iipiayv) : hi vero inde ex prima institutione, hoc est ab Olymp. 24. non neccssario fuere Codridae. Patet igitur, quod in Ionia Codridis