et fuisse sub jussu regis Ogygis ; ab hoc fastigio vidisse se gyrum splendidissimarum inter deas caeli Pleiadum, domnum auream patris magni Neptuni et Ogygis honorati in vita sua, tres columnas Herculis, Eoam totam, quam late habitatur, et deas maris, Hispaniam totam, quae procedit in Jinibus maris mediterranei et externi, et terram regis septimi Mejarataraph, et hujusmodi alia.
Nec vero his contentus portentis fuit auctor: fallacia alia aliam trudit. Nam forte fortuna Grongnetus, quem solum
diligunt diij a. mdcccxxi. Melitae amicitiam sibi conciliavit
Domeni de Rienzi, Valliclusani (de Valle clausa sibi notissima
scripsisse Fortiam dicimus in transcursu) : ille Rienzius cum
Aristone Samio, noto ut fertur homine, per Graeciam et
Africam iter fecerat ; his contigerat, ut quum aliis rebus
antiquis magni pretii potirentur, tum eo ipso anno in Creta
insula invenirent codicem papyraceum sane quam vetustum,
quo continebatur opus inscriptum sic : "(Greek characters)[1]" Sextus liber ((
symbol characters))
de submersione Atlantidis agit : de ea tractaverat Fortia in
uno ex decem voluminibusj quae de historia antiqua orbis
terrarum conscripsit: quod opus quum Grongnetus Romae a
Fortia acceptum Melitam secum attulisset, ut Fortiae com-
menta perdisceret, pretium ei visum est Eumalea cognoscere.
Igitur Pezzali Pargiotae, vetustae Graecitatis gnaro, qui tum
Melitae degebat, mandavit, ut sextum Eumalei operis librum
verteret in Italicum sermonem. Mox Aristo diem supremum
obiit ; codicis heres Rienzius, quum Naupliam proficisceretur,
spoliatur a praedonibus ; postea videtur ad Satrapam Aegypti*
hinc ad Indos Orientales profectus esse : codex igitur perditus
esse judicandus est. Nae isti bene fecerunt, et Aristo, quod
ad inferos rediit, ut umbris accederet umbra, et Rienzius, quod
ad Indos evasit, unde nemo eum ad testimonium dicendum
evocabit. Nos gratulemur nobismet, quod certe sexti Eumalei
libri Italica superest translatio, quam Fortia jam in Gallicum
sermonem transtulit. Legimus hanc Gallicam interpretationem
- ↑ Bonus vir volebat : (
Greek characters) etc. vel potius (
Greek characters); in hac sola voce Dorismum adsciscit etiam Cyrenaicorum titulorum fabricator, excepta forma Dorica (
Greek characters); nisi hoc voluit pro vitio haberi, quo minus titulus videretur suspectus. Eumeli nomen auctor Atlanticae fabulae studiosissimus ex hac ipsa arripuisse videtur; cf. Platonem Critia, p. 114. B.