This page needs to be proofread.
648
HEADERTEXT.
648

648 Regia Homer ica. foris, inter separatas aediculas, cubiculum habuisse videntur; ancilla enim, lecto strato, domum, oiKovSe^ redibat^^ In porticibus, inter columnas externas et parietes, equi et jumenta ad prsesepia, et currus parietibus innixi, ttooj evooTTLa^ stetisse videntur; atque ubi nihil erat ejusmodi, ut in Ithaca, molae versatiles ; quibus, in Ulyssis aedibus, duo- decim ancillse triticum ad procos pascendos continuo mole- hant : vestibule enim, quo' pernoctabat ille, ita vicinse erant, ut vocem precantis audire posset ; et in loco sic aperto, ut molinaria relicta coelum circumspiceret ; et sic simul ab imbre tectae, ut opus nihil molestiae vel impedimenti ab eo acciperet^^ Columnas, et internas et externas, striatas fuisse ut hastsd iis innixse, aliaque ejusmodi, commode et secure restarent, jampridem demonstrare conatus sum~^ ; atque yaecro^juas spatia fuisse atrii media, inter utramque columnarum seriem, quum nomen ipsum, turn usus earum in navibus, vix dubitare sinit. In nave malus eum locum obtinebat, atque in aede forsitan caminus, pilis suffultus. Ex hujusmodi asdificiis, tam rudi siraplicitate, in usum et commodum communem et vulgarem hominum incultorum et agrestium, constructis, templa ilia deorum, quae posteri, tam sumptuosa magnificentia et exquisita elegantia, ubique condi- derunt et ornarunt, formas primarias accepisse videntur : nam in tres partes, TrpoSojuLov^ vaov^ et ottlciOo^oixov^ perinde atque aedes principum antiquiorum, dividebantur ; quarum media, vaos>, quae atrii locum tenebat, in majoribus plerisque, aperta ad coelum, vTraiOpia^ patebat, ut atrium solario tantum tege- batur ; dum duas extremas, in utrisque, testudinatis tectas esse, ratio utilitatis in his, ut exempla extantia in illis, plane arguit^^ : lectarum enim foeminarum cubicula et conclavia cura atque opera majore a pluviis et frigoribus tuenda erant quam virorum triclinia^ interdiu tantum occupata. Distri- butio quoque columnarum, et intus et circa parietes, eadem in utrisque fuisse videtur; necnon et Te/uevo^ sacrum, sive ieooi^, eodem modo septum quo avXi] Homerica. In templis autem, testudinata tegulis marmoreis vel late- ritiis obducta erant ; dum in aedibus regiis priorum temporum, 21 Od.^. 291. 22 Od. T. 105, &c. 23 Proleg. s. xlvii. 2* Vide Passti fan. maj. et alia Dorica antiqua.