Page:Philosophical Transactions - Volume 003.djvu/122

This page needs to be proofread.

(745)

(quæ me spectabat) habuit inclusam, accepi hodie: cui statim respondendum censui; neque enim deliberatione opus est. Expectabas Tu à Me non ita pridem literis tuis, ut, quid Ego de Du Laurensii libro tum nuper edito (quem cum iis literis in eum finem mittebas) sentirem, Tibi paucis exponerem. Quod cum Ego privatis ad Te literis fecerim (quippe hoc an ico expetenti negandum non putavi) Tu harum partem aliquam typis vulgandam paulo post curasti (eam nempe, quæ illatam mihi injurieim expostulabat) reliqua, in sui, credo, gratiam, reticendo. Hæc homini bilem movent.

Quibus Ego haec summatim repono, tum mihi fuisse liberum, amico expetenti, libere, quid sentirem, exponere; tum & Te arbitrio tuo usum esse. Speciatim vero, quod injuriam spectat, quam mihi factam querebar, dum me tanquam Thrasonem aliquem inducit, Problema leviculum (& quidem, prout ipsius verbis, exponitur ridiculum) totius Europae Mathematicis proponentem; quo de me triumphum ageret, monstrando, quam ille potis sit solvere. Non diffitetur errasse se;(& quidem res ipsa clamat; quippe non Ego, sed Montfertius nescio quis Gallus, illud quod innuit Problema Anglis proposuerar, quod varii variis modis solutum dederint; inner quos & Ego.) Hoc tantum causatur, quod Amicus quidam tale quid (non dicit, id ipsum) ipsi retulerat.

Sed quorsum est, ut Amicum advocet, cum, quid Ego ea in re fecerim, jun palam prostet in scriptis meis editis. Et quidem suspicor suum tale quid, quod ab Amico acceperat, non aliud fuisse, quam hujusmodi Problema in scriptis meis à me solutum extare; pro quo ille (pari ac in reliquis negligentia) à me propositum substituit, additque de suo, Totius Europæ Mathematicis, quo & jactantior Thraso, & Triumphus suus sit illustrior, Ut ut sit, hoc eum male habet, quod non simpliciter negaverim, me istius Problematis authorem esse, sed (quod garrulitatem vocat) mea verba cum suis juxta-ponendo, ostenderim, quam mihi manifesto suerit injurius.

De cæteris autem, non placet ei, quod dc suis Ego censuram instituerem, h. e. nollrt, ut Ego tibi petenti dicerem, quid de Libro edito sentirem. Sed quidni liceat? Nam & idem alios sentire, Tu eriam nofii, Male etiameum habet, quod ceusuerim, plus fronte cum polliceri quàm opere absulverit; (nempe hoc mollius sonare putaram, quàm si dixissem, Parturiunt Monte, &c.) Sed & Tu a1ios ]uxta mecum sentire; Fastuoso titulo librum haud satis respondere, non ignoras, nedum in exauctorati Euclidis vices successurum. Neque prius illis fidem faciet, rem secus esse, quàm viderint, Genuina Matheseos Principia & Elementa vera quæ hucusque nondum traditæ insinuat, ab ipso felicius tradi, quam ea tradiderint superiores.

Dixeram, partem magnum ex Oughtredi meisque sriptis (ut ut neutrius meminerit) desumptam VIDERI, (nempe propter multa, quæ nobiscum habet commuma, peculiares loqueudi formulas, ipsaque eadem symbola passim retenta; item ex Victa, Schotenio, aliisque ab eo editis, quorum & subinde meminit. Sed quo animo quove consil1o hæc dixerim, dicit se

N m n n 3
plane