Page:Philosophical Transactions - Volume 003.djvu/152

This page needs to be proofread.

(775)

A second Letter of Dr. John Wallis on the same printed Paper of Franciscus Du Laurens, mention'd in the next foregoing Transactions.

DIxeram, vit clarissime, in fine cujusdam ad Te Epistolæ, nonnisi ex multis pauca, ea esse specimina, eorum quæ apud Dulaurensium occurrunt, vel parum sana, vel minimè accurate tradita. Si vis, ut paucis, illis annumeram plura, Obsequor, modo ne petaa ut Omnia.

Ab initio itaque ut ordiar; Quantum (inquit, sect. 1) vocamnes id omne, quod extensionem vel Distinctionem in se recipit; eadem videlicet Quantitatis denominatione duabus his rerum affectionibus significandis accommodata. Quantitatis itaque vocem jam definivit, qua nempe sinificatione intellectam vult. Eandem (sect. 2.) dividit (ut alii) in Continuam, & Discretam;; seu Separatam, quam multitudinem vocat. Mox autem (sect. 3.) Quantitas, inquit, separata, etiam in rebus omni quantitate destitutis locum habet. Dic, quæso, Quomodo possuat res illæ Quantitatem habere, quæ sunt Omni quantitate destitutæ? vel (quod statim occurrit) Subjectum, Quantitatis Discretæ, Quantitatis expers esse?

Sed exempla subjicit, Duo Puncta Tria Momenta, Decem Spiritus, &c. At vero annon Duo Puncta (etiam juxta illum,) Distinctionem habent, adeoque Quantitatem discretam? Quomodo igitur Omni quantitate destituta dicit? Vel, di non habenr, Quomodo dici poterunt discretæ Quantitatis Subjectum?

Dices forsan, hæc cum velle, Puncta singlua non esse Quanta, esse autem Bina. Esto. At peto, an in Punctis singulis locum habeat, Discreta Quantitas? sintve singlua discretæ quantitatis subjectum? si sic; tum non sunt omni quantitate destituta: si non; quomodo hinc ostenditur, quod subjectum quantitatis discretæ, sic Quantitatis expers?

Sed &, ut de singulis prospiciamus. Dicit ille, sect. 3. Quantitatis ideo esse expertia, eo quod in unoquoque subjectorum nec ulla distinctio fit, nec extensio. Taceo hic unumquodque dici quantitatis subjectum (quod tamen quantitatis expers esse vult:) Quoniam id expressius dicitur, sec. 4. Numerorum, inquit, natura, non simplicem magnitudinem repræsentat, sed ex pluribus Quantitatibus aggregatam. Si itaque Duo Puncta sint ex pluribus Quantitatibus aggregata; horum singula sunt Quantitates, non omni quantitate destituta. Vides tu, quàm hæc inter se bene conveniunt.

Porro, sect. 2. Distinctio, inquit, arguit plurium rerum aggregatum, Disjunctis inter se partibus compositum; ut est Populus, Acervus, & unumquodque eorum, quorum partes propriis extremitatibus terminantur & ab alterius fine discretæ sunt: Atque hujusmodi rerum congeries peculiari nomine Multitudo dicitur. Habes hic tum Distinctionis, tum Multitudinis definitionem: Et utrobique requiruntur Partes disjunctæ, & quæ suis extremitatibus terminatæ ab aliis sint Discretæ, non Continuæ. Et sect. 5.

R r r r 2
Quantitati