(777)
divisionis modos in codem determinari; & consequenter potentiæ divisivæ vim, quæ tunc ad certos illos modos contrabitur alligaturque, aliquando, hauriri & tandem omino sisti,quando videlicet ad ultimam usque divisionem perventum erit. Atque ad hunc sensum plura.
Putan hæc sana esse posse omnia, quæ ita contradictionibus seatent?
Tum sect. 9. 10. Multitudinis ortum & incrementum, à Continuæ Magnitudinis Divisione, arcessere fatagit. Satis frigidè. Quippe ex suis omnino principiis oritur Multitudo, à continui natura plane diversis. Nisi & decem spirituum (quos modo memorabit) Multitudinem, ex Continui Sectione oram censeri velit. Rectius Euclidas; Multitudini, non ex divisione Continui, sed ex Unitatum compositione, ortum asscribit, 2. def. 7 Et quidem, si quando accidit, continuum aliquod in membra dividi; non eo magis Multa dicenda erunt, quàm si continua non fuissent: est utique ad hoc, omnino accidentarium, quod aliquando fuerint unum. Imo vero Numerus Quadrantum in eodem Continuo, Quaternarius non mi us jam est, quàm post sectionem erit.
Nec rectius sect. 11. 12. à Divisone rerumque Distinctione, Æqualitatem, Inæqualitatem, aliaque, similia, primum orta, dicit. Quippe eorum, quæ ab invicem satis distincta sunt, fieri potest ut nulla sit vel Æqualitas vel Inæqualitas; (puta Temporis, & Lineæ;) Æqualitas enim atque inæqualitas, non est nisi inver Homogenea; cum tamen & Heterogenea sint inter se satis Distincta. Sed & ejusdem Continui Duo similles sunt invicem Æquales, & Triens Quadrante Major, quamquam (suo sensu) neque Distincta sint neque Divisa; Quippe Dividi nihil aliud est, quam separari sive distingui, sect. 5. hoc est, sect. 2. inter se disjungi, propriisque extremitatibus terminari, atque ab invicem discreta esse, non continua. Et quidem Æquale esse, vel Inæquale, omino abstrahit ab eo quod res continuæ sint vel disjunctæ. Duæ Horæ Continuæ, non minus sunt inter se æquales, quàm si essent totis annis Disjunctæ. Sed & Idem est sibi-ipsi Æquale, (quippe tantundem est quantum ipsum est; quæ vera est Æqualitatis notio:) sed à seipso Distinctum esse vel Disjunctum, non erit dicendum. Item, si Æqualibus A, B, additur commune C, tota fiunt æqualia A+C & B+C (propter communem notionem, si æqualia æqualibus adantur, tota erunt æqualia;) cum tamen C, quod utrobique additur, non sit à se distinctum. Item, aggregata illa A+C, B+C, æqualia esse posse nemo negabit, quamquam non sint ita propriis extremitatibus terminata, ut ab alterius fine sint discreta, (quod ad Distinctionem requiritur, sect. 2.) sed sint in eodem C communicantia. Sed & Totem parte sua majus esse, nemo non dixerit, utut ab ea Distinctum atque Disjunctum non sit. Perperam itaque concludit, Æqualitatis atque Inæqualitatis principium non aliunde quam ab ipsa Divisione petendem. Quippe Æquale esse vel Inæquale; non minus est immediata Entis affectio, quam Continuum esse vel Discretum. Neque illud ab hoc ortum, magis quam hoc ab illo.