Page:Philosophical Transactions - Volume 003.djvu/223

This page needs to be proofread.

(844)

& fungosa, exterius vero membranosa. Highm. Epididymis principium glandulosum, reliquum autem vasculis pertextum est tenuissimis spisse circinnatis, intestinulorum ad instar. Riolan. Tota Epididymis unicum vas est continuatum, integrum, plusculis complicatum rugis, & fibrulis arctissime pressum.

Ham ambigua non minus epididymidis origo, quam indoles. Spigel. Laurent. Vesling.: eam a vasis spermatis continuatione quadam repetunt. Id inficiatur Walæus. Bartholino. placet, ut ex ipso pullulet teste per fistulas exiles ceu fibras candidas innumeras.

Seminis testes insudant generationi, si Galen. Silv. Mund. Riolan. &c. audiamus:: Sin contra Aristoteli, Fallop. Cabrol. Spigel. faveamus, huic neutiquam præsunt ministerio.

Pugnantibus ergo Authorum sententiis hinc inde distractus volui dubiis utcunque me expedire; cæpi testem accuratius versare, patientius lacerare, curiosius introspicere; & quid inde observarim, En tibi geminis produco Figuris; quarum una (nempe 4a) est Testis virilis: Altera, (nempe 5a) Aprungni, ut in tumentiori mole clariora legantur omnia.

AA. Uterque test is per medium scissus.BB. Tunica aibuginea.
C. Vasorum præparantium in albugineam insertio.
DD. Ductus Highmorianus per medios testes exporrectus, exacte in Aprugno; non item in Virili. An linea fibrosa Riolani inseparabilis a Testis tunica?
EEEE. Vasa præparantit, Albugineam perforantia, & ductui semi-circulari nexu, commissa.
FFFF. Genuina tellis virilis substantia, nullatenus glandulosa sed omnino vasata: Ita ut totus sit, totum vas, testis, in Aprugno vasa interjacet testicularia **** leve stratum propiæ carnis. ffff.
GG. Exiles fistulæ, modo p;ures, modo pauciores, è ductu, ubi statim ex albuginea emersit in capite testis, exortae.
HH. Principium Epididymidis non glandulosum ex Highmor. sed solis contextum vasis, ex Riol. valida fibi membranula invicem adsutis. Hinc videri est, Epididymida exxfistulis sub rta, fistulas ex ductu: Arque adeo semen inchoativè generatur in teste intra vasa testicularia, è quibus mox stillat in ductum, è ductu dein per fistulas convehitur ad Epididymida, in cujus perplexitate tandem perficitur.
II. Reliqua Epididymidis series planè vasculosa, & ita in teste, & Epididymide virilibus nil quicquam est glandulosæ substantiæ.
KK. Vas Ejaculatorium, recta Epididymidis continuatio.

Interim te monitum velim: Tria in hac Anatome scitu præstantissima desiderari. 1. An vasa testicularia plura sint? An unicum, multiplici flexura breviatum? 2. An, ubi, & quomodo coeant cum præparantibus, ut materiam hauriant seminalem. 3. Quæ, & qua parte, ipsorum cum ductu intercedat connexio. seminis pro commeatu?

Cæterum ad majorce rei intelligentiam, adeas Highm. tabulas X. XI. Alia si noveris hac in parte, quæ meos latuerint oculos*, * Besides what D. de Graef hath since publisht upon this Subject, the same hath been lately examin'd by the R. Society with so much care and exactness, that now there remains but little doubt of what is conceived, and hath been so many years agoe, by able Anatomists here in England, of the structure of the Testicles, viz. that they are a Congeries, or heap of very fine vessels, that may be drawn our like thred, and distinctly expos'd to the Eye. evulges enixe rogo, meo aliorumq; commodo. Valeas

I. A