Page:Philosophical Transactions - Volume 003.djvu/49

This page has been proofread, but needs to be validated.

(673)

rum sultu splendere videantur. Verum pauci, quos æquus amavit Jupiter, hanc Animi sanitatem acquisivere, quia plærisque Inculta jacet moralis Philosophia, quæ sola animorum ægritudinibus medelas afferre potest. Hinc evenit, quod Juvenes & Tyrones multi, qui Musarum limen vix adhuc salut averint, nec primas Scientiæ lineas exarare didicerint, Seniores & multo doctiores inani spernunt fastu; nec minus Seniores quans plurimi, eodem fastu laborantes, qui, veterum quorundam verba, fortasse male intelecta, per annos multos solum edidicere, verbosa illa Philosophia tumidissimi facti, injuriis petulantissimis, doctos Juniores, in veræ Philosophiæ indagatione sudantes, infectantur. In Medicina vero præcipue, untriusque hujus generis abundant homines, præter Turbam magnam indoctissimorum, qui, si forte Mechanicam aliqualem Cartesii rationem audiverint & male intellexerint (integum quippe Cartesii Systema, eorum captum longe superat) vel si præstigiis fumivendulorum quorundam ludificati, Carbonum magnum facere dispendium, & quædam male-olentia torrefactione fieri didicerint, se non mode Philosophos, sed solos Sophos esse jactitant, & veræ medicinæ cultiores; inter quos nil nisi Philosophia vel Philosophi per Ignem circumsonat. Sed missis istius farinæ hominibus, si mihi quidem copia sit optandi, libenter velim, ut inter viros vere doctos & medicos res aliter ageretur ꝫ ut scil. Medici seniores, multa lectione & veterum authoritatibus freti, sedulis Junioribus, negandi vel affirmandi arrogantia, languorem ne incuterent; Velim etiam, ut Juniores, qui veræ scientiæ vestigia sequi cupiunt, & quibus casu vel consilio, quædam non ante nota, vel diuturna obscuritate latentia, in lucem producere contigerit; velim, inquam, ut hi etiam, omni seposito fastu, in memoriam revocent per-pauca revera sciri posse & multa sibi necdum nota, senescentem docere ætatem; ideoque summa observantia honores debitos Senioribus deferri omnio debere. Sed intercujusvis ætatis homines ubivis equidem bella moventur, dum invidia, non æmulatio, incitationem accendit. Viri enim volumi nosi, & librorum Heluones, quibus magnum semper est in promptu verborum Armamentarium, in litem studio certaminis parati, quosvis adoriuntur, qui veterum opiniones ullas, quas ipsi longa cogitatione, proprias tandem (uti opinantur,) effecerunt, labefactare audent. Dum enim recordari, illis est Sapere & Scire, ægré ferunt, alios, fortasse Juniores, novis experimen-

Dddd
tis,