Page:Philosophical Transactions - Volume 003.djvu/57

This page needs to be proofread.

(681)

venta viri jam mortui, nulli nota, manerent, mortuo sane quæ ipsius erent, redderem, & Manibus ejus debitos honores deferrem. De hac re etiam, nisi te hortante, altum egissem silentium, nec adhuc ejus Inventionem tanti judico, ut de ejus origine rixas cum ullo inire velim. Rem fideliter, temporum secutus ordinem, enarravi; etsi ante id tempus monstrare quis possit, de tali re fe cogitasse, sint & illi etiam quas meruit laudes. Hoc tamen audacter assero, Nos in Anglia Inventionem hanc à nullo accepisse peregrino. Si igitur Epistolam hanc in publicum mittis, cave Tibi, D. Oldenburgi; nam hac de re nunquam serram reciprocabo.

Denique, quoniam Tu ita vis, tibi etiam mitto figuram vasorum deferentium & vesicularum seminalium, sicut illa ab Exercitatissino Lowero & à me ipso è corpore humano execta[errata 1] fuere, quæque, ut tutemet nosti, adhuc arida & inflata mecum manent, Gratulor Doctissimo Regnero de Graaf, vel potius mihimet, quod eandem veritatem, ni fallor, invenimus & asserismus: commnnio enim illa vasorum deferentium cum vesiculis seminalibus ita manifeste se prodit, ut illi, qui per syphonem liquores aliques in vas deferens injici curraverit, ne guttula liquoris injecti perforamen in urethram exire videatur, priusquam extremum superius vesivclarum feminalium attigerit, In Angulo enim A. ita communio ista construitur, ut vesiculæ feminales prius totæ impleantur, quam liquor ullus in urethram possit exire. Agnosco etiam, per duo formina semen in urethram injici, sed vix doctissimo viro possum concedere, unam solumodo esse materiam seminis: se enim Testis, Mechanicâ structurâ, colore & substantia ab Epididymide disserat, sicut Epididymis à Parastata; si etiam in his succi diversi & substantia & colore inveniantur, diversæ proculdubio seminis materiæ in illis conficiuntur.

Quod asserit etiam cum illo Doctisimus Van Horne; viz. Testis substantiam non esse nisi Conglomerationem aliquam quorundam quasi funiculorum, vel potius vasorum minutissimorum; non solum hoc jam dudum constabat Nobis; sed jam ante etiam Celeberrimo Rolano & aliis.

Addam quoque, ope Microscopii fubiculos istos videri ubicunque per minutissimas glandulas tansire; unde similitudinem Pultacæ cujusdam substantiæ refert testis. Tametu vero in aliqualem longitudinem funiculi bi protrabi possint, totam ta-

  1. Original: exercta was amended to execta: detail
E e e e
men