Page:Philosophical Transactions - Volume 037.djvu/20

This page needs to be proofread.

(14)

antur, mitto Tibi hac occasion nonnulla ehorum calculorum frustula, cum brevi & vera actæ rei historia.

Est nimirum his in terris Brunsvicensibus in Cœnobio seculari, quad Marienthal appellatur, & ad horæ circiter distantiam ab Helmstadio, celebri Academiæ Juliæ sede, situm est, rerum œconomicarum hujus Cœnobii Præfectus, nomine Widmannus, Vir sexagenario major, sed robustus & durc vitæ victusque generi adsuetus, qui per plures annos primo calculo renum sæpe & vehementer laboravit, eotumque sensim magnam copiam, quorum multi Pisi magnitudinem superarunt, per iter urinæ haud sine magnis doloribus excrevit. Tandem veto quatuor ab hinc annis calculi quoque vesicæ omnia percepit symptomata, ita, ut sæpe non nisi maximis cruciatibus in pubis & perinæi regione perceptis urinam excernere voluerit. Tandem vero anno 1728, poftquam aliquamdiu variis, ut fieri his in casibus solet, usus erat remediis, & inprimis Tintura antinephritica, ut vocant Lipsiensi sive Rothiana, atque simul cerevisiam illam his in regionibus contra calculum celeberrimam, quæ Regiæ Luteræ vulgo Konigs-Lutter, oppido Brunsvicensi, coquitur, & quam Duchstein appellant, hancque ob causam in loca sive urbes remotissimas devehitur, continuo pro potu ordinario hauserat, aliquando vehementes inter mingendum dolores, nisum & constrictionem in vesica, sensunque eo ipso, ac si calculus, sive calculi in vesica frangerentur ac dissilirent, percepit, eoque ipso mox aliquot frustula calculi fracti cum lotio dejecit, quæ deinde per plutes dies alia secuta sunt, donec tandem ab eis liberates bene atque pancratíce ab omnibus & calculis & calculi doloribus, immunis nunc vivat. Calculos plures una in hoc viro fuissemajores,