Page:Poems, etc. upon several occasions - Milton - 1673.djvu/197

This page needs to be proofread.

(15)

Stat quoque juncosas Cami remeare paludes,
Atque iterum raucæ murmur adire Scholæ.
Interea sidi parvum cape munus amici,
Paucaque in alternos verba coacta modos.


Elegia secunda, Anno ætatis 17.

In obitum Præconis Academici
Cantabrigiensis.

Te, qui conspicuus baculo fulgente solebas
Palladium toties ore ciere gregem,
Ultima præconum præconem te quoque sæva
Mors rapit, officio nec favet ipsa suo.
Candidiora licet fuerint tibi tempora plumis
Sub quibus accipimus delituisse Jovem,
O dignus tamen Hæmonio juvenescere succo,
Dignus in Æsonios vivere posse dies,
Dignus quem Stygiis medicâ revocaret ab undis
Arte Coronides, sæpe rogante dea.
Tu si jussus eras acies accire togatas,
Et celer a Phœbo nuntius ire tuo
Talis in Iliacâ stabat Cyllenius aula
Alipes, æthereâ missus ab arce Patris.