DEUS! ego amo Te,Nec amo Te, ut salves me,Aut quia non amantes TeEterno punis igne.Tu, Tu, mi Jesu! totum meAmplexus es in cruce,Tulisti clavos, lanceamMultamque ignominiam,Innumeros Dolores,Sudores et angores,Ac mortem—et hec propter me,Cur igitur non amem TeO Jesu, amantissime.Non ut in cœlo salves me,Aut me æternum damnes me,Nec premii ullius spe,Sed sicut Tu amasti me,Sic amo et amabo Te,Solum quia Rex meus es,Et solum quia Deus es.