Page:Q Horati Flacci Carminum librum quintum.djvu/7

This page has been validated.

ignoraremus, nisi proxime habitans Vicarius de Boosting Parva pro sua diligentia et comitate apographum fecisset; quem hominem ita honoris causa nominamus ut pr0pter pietatem magis quam propter Latinitatis peritiam laudandum esse iudicemus. Hos codices inter se cognatione coniungi nemo est quin intellegere debeat. Mendis scatent sed similibus (nisi quatenus Vicarii describentis cura novas eorruptelas intulit); itaque non possumus quin ex uno atque eodem fonte et quidem deperdito profluxisse existimemus; cuius exemplaris scriptor eodem atque A familiae auctores saeeulo floruit.

Restat ut ad eos pauca respondeantur quibus Horatium non singula tantum carmina de rebus propositis sed bis terque versus in eandem sententiam composuisse mirum et veri dissimile videtur; non quo totam hanc controversiam retractare aut possimus aut cupiamus; est enim taedii atque ineptiarum plenissima. Et quorsum tot ineptias? numquid a quoquam rationis est allatum cur Horatius, cuius fuerit ubertatis, non diversitate verborum ad eosdem sensus saepius exprimendos usurus fuerit? Fecit Archias ille quem Tullius noster propter hoc ipsum laudavit; multi quoque alii fecerunt. Sed non possumus quin Toshii inter Iaponenses Professoris nomen ita referamus ut stuporem hominis vel potius pecudis exemploillustremus; qui ut erat omnium indoctissimus et cathedra sua indignissimus ipsa totius libri fundamenta labefactare cona~ batur. Illa enim non modo dictitabat homo helleborosus sed etiam litteris mandavit, nullum quintum librum a Flacco esse scriptum; carmina scilicet quae hoe volumine contineantur primum Anglice ab incerto auctore composita postea a grammaticis nescio quibus verae Latinitatis inseiis ita reddita esse ut specie carminum Horatianorum vulgus imperitum deciperent. O incredibilem hominis foedissimi cum igno-

9