This page has been proofread, but needs to be validated.
MARY.
171

Ant. In universa terra.

I. Ps. 125.

In convertendo Dominua captivitatem Sion, * facti sumus sicut consolati.

Tunc repletum est gaudio os nostrum, * et lingua nostra exultatione.

Tunc dicent inter gentes: * magnificAvit Dominus facere cum eis.

Magnificavit Dominus facere nobiscum; * facti sumus lætantes.

Converte, Domine, captivitatem nostram, * sicut torrens in austro.

Qui seminant in lacrymis, * in exultatione metent.

Exmtes ibant, et flebant, * mittentes semina sua.

Venientes autem venient cum exultatione * portantes manipulos suos.

Gloria Patri, &c.

Ant. In universa terra admirabile est nomen tuum, O Maria.

Ant. Annuntiaverunt.

A. Ps. 122.

Ad te levavi oculos meos, * qui habitas in cœlis.

Ecce sicut oculi servorum * in manibus dominorum suorum.

Sicut oculi ancillæ in manibus dominæ suæ; * ita oculi nostri ad Dominum Deum nostrum, donec misereatur nostri.

Miserere nostri Domine, miserere nostri, * quia multum repleti sumus despectione.

Quia multum repleta est anima nostra * opprobrium abundantibus, et despectio superbis.

Gloria Patri, &c.