C. SALLUSTI CRISPI BELLUM CATILINAE
I. Omnis homines qui sese student praestare ceteris animalibus summa ope niti decet ne vitam silentio transeant veluti pecora, quae natura prona
2 atque ventri oboedientia finxit. Sed nostra omnis vis in animo et corpore sita est ; animi imperio, cor- poris servitio magis utimur ; alterum nobis cum dis,
3 alterum cum beluis commune est. Quo mihi rectius videtur ingeni quam virium opibus gloriam quaerere, et, quoniam vita ipsa qua fruimur brevis est, memo-
4 riam nostri quam max u me longam efficere ; nam divitiarum et formae gloria fluxa atque fragilis est, virtus clara aeternaque habetur.
6 Sed diu magnum inter mortalis certamen fuit vine corporis an virtute animi res militaris magis pro-
6 cederet. Nam et prius quam incipias, consulto, et
7 ubi consulueris, mature facto opus est. Ita utrum- que per se indigens alterum alterius auxilio eget.
2