ORATIONES ET EPISTULAE EX- CERPTAE DE HISTORIIS
ORATIO LEPIDI COS. AD POPULUM ROMANUM 1
Clementia et probitas vostra^ Quirites^ quibus per ceteras gentis maxumi et clari estis, plurumum timoris mihi faciunt advorsum tyrannidem L. SuUae, ne, quae ipsi nefanda aestumatis, ea parum credundo de aliis circumveniamini — praesertim cum illi spes omnis in scelere atque perfidia sit neque se aliter tutum putet, quam si peior atque intestabilior metu vostro fuerit, quo captis libertatis curam miseria eximat — aut, si provideritis, in tutandis '^ periculis magis quam ulciscendo teneamini.
Satellites quidem eius^ homines maxumi nominis optumis maiorum exemplis, nequeo satis mirari^ qui dominationis in vos servitium suum mercedem
1 Histories, i. 55 ; see Introd. pp. xiii. ff. V = Codex Vati- canus, 3864 ; 5- = copies of V.
^ tutandis, V : vitandis, Asulanus.
^ This attack on Sulla's rule was made in 78 B.C., the year of the consulship of Q. Lutatius Catulus and M. Aemilius Lepidus.