Page:Sallust - tr. Rolfe (Loeb 116).djvu/427

This page does not need to be proofread.
 
SALLUST

SALLUST

luxu atque licentia carendum videt atque interim abutitur vostra socordia.

12 Neque mihi satis consili est^ metum an ignaviam an dementiam earn appellem, qui videmini tanta mala quasi fulmen optare se quisque ne attingat^ sed pro- hibere ne conari quidem.

13 Et quaeso considerate quam convorsa rerum natura sit ; antea malum publicum occulte, auxilia palam instruebantur et eo boni malos facile anteibant : nunc pax et Concordia disturbantur palam, defend untur occulte ; quibus ilia placent in armis sunt^ vos in metu. Quid expectatis ? Nisi forte pudet aut piget

14 recte facere. An Lepidi mandata animos movere ? Qui placere ait sua cuique reddi et aliena tenet, belli iura rescindi_, cum ipse armis cogat_, civitatem con- firmari, quibus ademptam riegat, concordiae gratia tribuniciam potestatem restitui, ex qua omnes dis- cordiae accensae.

15 Pessume omnium atque impudentissume, tibine egestas civium et luctus curae sunt ? Cui nihil est domi nisi armis partum aut per iniuriam ! Alter um consulatum petis, quasi primum reddideris, bello con- cordiam quaeris quo parta disturbatur, nostri proditor, istis infiduSj hostis omnium bonorum ! Ut te neque

402


402