SALLUST
qui pecunia voluere, usi sunt : neque ego c.illidam ^ facundiam neque ingenium ad male faciundum exercui ; avidissumus privatae gratiae maxumas inimicitias pro re publica suscepi, quis victus cum ilia simul, cum egens alienae opis plura mala ex- pectarem, vos^ Quirites^ rursus mihi patriam deosque
5 penatis cum ingenti dignitate dedistis. Pro quibus beneficiis vix satis gratus videar, si singulis animam quam nequeo concesserim ; nam vita et mors iura naturae sunt ; ut sine dedecore cum civibus fama et fortunis integer agas^ id dono datur atque accipitur.
6 Consules nos fecistis, Quirites, domi bellique impeditissuma re publica ; namque imperatores Hispaniae stipendium, milites, arma, frumentum poscunt — et id res cogit, quoniam defectione so- ciorum et Sertori per montis fuga neque manu
7 certare possunt neque utilia parare — exercitus in Asia Ciliciaque ob nimias opes Mithridatis aluntur, Macedonia plena hostium est, nee minus Italiae marituma et provinciarum, cum interim vectigalia parva et bellis incerta vix partem sumptuum^ sus- tinent ; ita classe, quae commeatus tuebatur, minore quam antea navigamus.
8 Haec si dolo aut socordia nostra contracta sunt,
agite ut monet ira, supplicium sumite ; sin fortuna
- callidam, ms.s. ; caninam, Carrio.
9 simiptum, V.
410