Page:Shakespeare of Stratford (1926) Yale.djvu/24

This page has been proofread, but needs to be validated.
8
Shakespeare of Stratford

tion of the document mentioning William Shakespeare is as follows:

Et quod dictus Johannes Shackespere et Maria uxor ejus, simul cum Willielmo Shackespere filio suo, cum inde requisiti essent, assurarent mesuagium predictum et cetera premissa, cum pertinentiis, prefato Johanni Lamberte, et deliberarent omnia scripta et evidencias premissa predicta concernentia; predictus Johannes Lamberte vicesimo sexto die Septembris anno regni dicte domine regine vicesimo nono, apud Stratford-super-Avon in comitatu predicto, in consideracione inde super se assumpsit et prefato Johanni Shackespere, adtunc et ibidem fideliter promisit quod ipse, idem Johannes Lambert, viginti libras legalis monete Anglie prefato Johanni Shackespere . . . bene et fideliter solvere et contentare vellet; et predictus Johannes Shackespere in facto dicit quod ipse hucusque non implacitavit dictum Johannem Lambert pro premissis, nec aliqua inde parcella, et insuper quod ipse, idem Johannes Shackespere et Maria uxor ejus, simul cum Willielmo Shackespere filio suo semper hactenus parati fuerunt tam ad assurandum premissa predicta quam ad deliberandum eidem Johanni Lamberte omnia scripta et evidencias eadem premissa concernentia; predictus tamen Johannes Lamberte, promissionem et assumpcionem suas predictas minime curans, sed machinans et fraudulenter intendens ipsum Johannem Shackespere de predictis viginti libris callide et subdole decipere et defraudare, easdem viginti libras prefato Johanni Shackespere juxta promissionem et assumpcionem suas hucusque non solvit. . . .[1]

  1. ‘And that the said John Shakespeare and Mary his wife, together with William Shakespeare their son, when they should be asked to do so, would confirm the aforesaid messuage and other premises with their appurtenances to the said John Lambert, and would deliver all writings and evidences concerning the aforesaid