This page has been proofread, but needs to be validated.
x
DECRETUM.

benigniter annuit ut authentica omnium et singularum precum piorumque operum, quae usque ad praesentem diem Indulgentiis ditata vel aucta fuere, Sylloge seu Collectio per Secretariam eiusdem S. Congregationis quam diligentissime conficeretur, ac dein in lucem prodiret.

Hanc ergo Collectionem, iuxta Sanctitatis Suae mandatum, rite accurateque absolutam, typisque S. Congregationis de Propaganda Fide editam, SS. D. N. Pius Papa IX apostolica sua auctoritate approbavit; praecepitque a cunctis Christifidelibus, ut genuinam et authenticam Indulgentiarum hactenus concessarum Syllogen prorsus habendam esse. Sin vero aliquod dubium vel disceptatio de cuiuslibet Indulgentiae concessione vel de ratione lucrandi forte suboriri contingat: Sanctitas Sua expresse declarari voluit, ut praesens Sylloge, cuius originale exemplar in archivo huiusmet S. Congregationis ad perpetuam facti normam adservari debeat, pro dubiis et controversiis dirimendis unice consulatur. Ideoque inssit hoc Decretum exarari atque Editioni eiusdem Sylloges praefixum imprimi.

Datum Romae ex Secretaria eiusdem S. Congregations Indulgentiis et SS. Reliquiis praepositae die 3 Iunii 1877.

A Card. Oreglia a S. Stephano,
Praefectus

[Loco ✠ Signi.]

A. Panici,
Secretarius.