Page:The Elizabethan stage (Volume 2).pdf/382

This page needs to be proofread.

quippe quo DIANAE delubrum fuisse ferunt. Sacellum est rotundum, hemyphericum, concameratum, cuius structura Romanam antiquitatem referre videtur. Aiunt cum fundamenta templi iacerentur effossam ante huius aediculae fores innumeram cervinorum capitum copiam; inde colligi Dianae sacrificia (cui cervis litabatur) ibi olim peracta esse eique hanc aedem sacratam fuisse; in eodem phano sunt epitaphia et sepulcra varia praeter ea quae alio loco a me notata sunt, Guilelmi Herberti Penbrochiae comitis Walliae praesidis qui obijt A^o aetat. lxiii Christi vero 1569.

Ibidem in aede Westmonasteriensi sunt monumenta cum suis elogiis: Guill. Thynne armigeri ex antiqua Bottevillorum familia, Joannis Thynne fratris qui obijt 14 Martii 1584, item Joannis Bourgh Duisburgi gubernatoris A^o 1596.

Amphiteatra Londinij sunt iv visendae pulcritudinis quae a diversis intersigniis diuersa nomina sortiuntur: in iis varia quotidie scaena populo exhibetur. Horum duo excellentiora vltra Tamisim ad meridiam sita sunt, a suspensis signis ROSA et Cygnus nominata: Alia duo extra vrbem ad septentrionem sunt, viâ quâ itur per Episcopalem portam vulgariter Biscopgat nuncupatam. Est etiam quintum, sed dispari [vsu?] et structura, bestiarum concertationi destinatum, in quo multi vrsi, tauri, et stupendae magnitudinis canes, discretis caueis & septis aluntur, qui [drawing occupies rest of page] ad pugnam adseruantur, iocundissimum hominibus spectaculum praebentes. Theatrorum autem omnium prestantissimum est et amplissimum id cuius intersignium est cygnus (vulgo te theatre off te cijn [off te swan]),[1] quippe quod tres mille homines in sedilibus admittat, constructum ex coaceruato lapide pyrritide (quorum ingens in Britannia copia est) ligneis suffultum columnis quae ob illitum marmoreum colorem, nasutissimos quoque fallere possent. Cuius quidem formam quod Romani operis vmbram videatur exprimere supra adpinxi.

Narrabat idem se vidisse in Brittannia apud Abrahamum de lyndeley [?] mercatorem Alberti Dureri omnia opera cartacea elegantissima et absolutissima.


The account of Paul Hentzner, who was in London from 31 August to 8 September 1598, lays less stress upon the theatres than upon the baiting, and is not altogether consistent with that of de Witt as to the structure of the Swan, which was the nearest house to the moorings of the royal barge at the west end of Paris Garden.[2] Hentzner writes:


'Sunt porro Londini extra Urbem Theatra aliquot, in quibus Histriones Angli Comoedias & Tragoedias singulis fere diebus, in magna hominum frequentia agunt, quas variis etiam saltationibus, suavissima adhibita musica, magno cum populi applausu finire solent.

  1. The emendation is due to Wallace (E. S. xliii. 356). Adams, 168, suggests that 'cijn' is Flemish for 'swan', but the dictionary gives 'zwaen', which is perhaps what de Witt wrote.
  2. Cf. plan of the manor in Rendle, Bankside, i.