Page:The Elizabethan stage (Volume 4).pdf/203

This page needs to be proofread.

Non dissimile argumentum desumi queat et ex ea historiae de Iacobo parti qua describitur, vt metu fratris, relictis parentibus, ad Labam auunculum suum concesserit. . . .

Tragoediis, Scripturae vbique perquam copiosam offerunt materiam, historiis prope omnibus S. Patrum, regum, Prophetarum et Apostolorum inde ab Adam vsque, primo humani generis parente. Omnino enim refertae sunt hae historiae diuinis et heroicis personis, affectionibus, moribus, actionibus, euentibus quoque inexpectatis, atque in contrarium quam expectarentur cadentibus, quae Aristoteles vocat [Greek: peripeteias]. Quae omnia cum mirificam vim habeant fidem in Deum confirmandi, et amorem studiumque Dei accendendi admirationem item pietatis atque iusticiae, et horrorem impietatis, omnisque peruersitatis ingenerandi atque augendi: quanto magis deceat Christianos, ut ex his sua poemata sumant, quibus magna et illustria hominum consilia, conatus, ingenium, affectus atque casus repraesentent, quam ex impiis ethnicorum vel fabulis vel historiis! Adhibendae autem sunt in vtroque genere poematum, comico et tragico, vt cum hominum vitia et peccata describuntur, et actione quasi oculis conspicienda exhibentur, id fiat ea ratione, vt quamuis perditorum hominum referantur scelera, tamen terror quidam in his diuini iudicii, et horror appareat peccati: non exprimantur exultans in scelere oblectatio, atque confidens audacia. Praestat hinc detrahere aliquid decoro poetico, quam curae aedificandi pietate spectatores; quae poscit vt in omni peccati repraesentatione sentiantur, conscientiae propriae condemnatio, et a iudicio Dei horrenda trepidatio.

At dum piae et probae exhibentur actiones, in his debet exprimi quam clarissime sensus divinae misericordiae laetus, securaque et confidens, moderata tamen, et diffidens sibi exultansque in Deo fiducia promissionum Dei cum sancta et spirituali in recte faciendo voluptate. Hac enim ratione sanctorum et ingenia, et mores, et affectus, ad instaurandam in populo omnem pietatem ac virtutem, quam scitissima imitatione repraesentantur. Eum autem fructum vt Christi populus ex sanctis comoediis et tragoediis percipiant praeficiendi et huic rei erunt viri, vt horum poematum singulariter intelligentes, ita etiam explorati et constantis studii in regnum Christi: ne qua omnino agatur comoedia, aut tragoedia, quam hi non ante perspectam decreuerint agendam.

Hi quoque curabunt, ne quid leue aut histrionicum in agendo admittatur: sed omnia exhibeantur sancta quadam, et graui, iucunda tamen, sanctis duntaxat, actione: qua repraesententur non tam res ipsae, et actiones hominum, affectus et perturbationes, quam mores et ingenia: ac ita repraesententur, vt excitetur in spectatoribus studiosa imitatio: eorum autem quae secus sunt instituta et facta, confirmetur detestatio, et excitetur declinatio vigilantior.

His observatis cautionibus, poterit sane multa, nec minus ad virtutem alendam prouehendamque, vtilis ludendi materia iuuentuti praeberi, maxime cum studium et cura eiusmodi et comoediarum et tragoediarum excitata fuerit, cum lingua vernacula, tum etiam lingua Latina et Graeca. Extant nunc aliquot non poenitendae huius generis