Page:The Elizabethan stage (Volume 4).pdf/242

This page needs to be proofread.

to the 2d. payment for entrance (3^v), to advertisements by drums and trumpets (5) and bills (5^v), to doorkeepers and boxholders (6^v), are commented on in marginal notes.


xxxix. 1588. John Case.


[From Sphaera Civitatis (1588), a commentary on Aristotle's Politics (ad v. 8; vii. 17). A similar passage from the commentary on the Ethics (iv. 8) in Speculum Moralium Quaestionum (1586), 183, is quoted by Boas, 228. It is interesting to find from The Christmas Prince, 12 (cf. ch. xxiv), that Case once served as lord of misrule at St. John's, Oxford.]


(a) Lib. v, c. 8.

Alia nunc dubitatio sequitur, Vtrum ludi chorique permittendi sunt in ciuitate? Memini me olim in Ethicis de his rebus obiter disputasse, verum quoniam opportune se offert quaestio, abs re non erit eandem paucissimis demonstrare: censeo ergo quibusdam adhibitis circumstantiis haec tolerari ac permitti debere; non quod per se et vi sua res vtiles, sed quod in moderato illorum vsu splendor comitatis (quae virtus minima non est) manifeste apparet. Sunt igitur ludi non inanes et histrionicae fabulae, veneris illecebrae, sed facetae comoediae magnificaeque tragaediae, in quibus expressa imago vitae morumque cernitur. . . . Adhuc in his mores hominum depictos discere, praeclara inuenta doctorum obseruare, temporum antiquorum caniciem cernere, vocem, vultum, gestumque splendide componere, varios affectus et passiones mouere, famam acquirere et comparare possumus [in margin: scenae trigemina corona]. Cum ergo ex iis tot commoda existant, non solum toleranda sed etiam iuste approbanda videntur. Insuper antiquissimis olim temporibus in omni praeclare instituta republica floruerunt ista: ergo sunt licita. . . . Postremo his addi potest ratio quae est in textu, nempe quod hoc modo potentiores viri quos timet ciuitas (coacti ad ista edenda populo) elumbentur sedatioresque fiant.


(b) Lib. vii, c. 17.

Tertium est vt parentes suos liberos diligenter custodiant, et arceant ab audiendis, videndis, spectandis, malis sermonibus, obscoenis idolis Veneris, vanis spectaculis leuissimorum histrionum, qui plusquam ridiculas ne dicam impias fabellas huc illuc vagabundi agunt. Hic opportunè monendi sunt illi, qui suos infantulos iurare et conuitiari docent, qui simulachra Veneris intuenda, artemque amandi perdiscendam suis filiolis proponunt, qui denique ad theatra plena Veneris, plena vanitatis illos non solum ire permittunt sed etiam alliciunt. Non hic omnes ludos omnesque histriones praesertim hystoricos, tragicos, et si placet comicos (modò sint verè faceti) condemno: quippè Aristoteles hoc loco Theodorum quendam peritum tragoediarum actorem laudat, Cicero suum laudauit Roscium, nos Angli Tarletonum, in cuius voce et vultu omnes iocosi affectus, in cuius cerebroso capite lepidae facetiae habitant.