Page:The Elizabethan stage (Volume 4).pdf/366

This page needs to be proofread.

inaures habens duas margaritis nobilissimis appensis, crinem fulvum sed factitium; Capiti imposita, erat parva quaedam corona, quae ex particula auri celeberrimae illius tabulae Lunaeburgensis, facta esse perhibetur; pectore erat nuda, quod Virginitatis apud Anglos Nobiles signum est; Nam maritatae sunt tectae; Collum torques gemmis nobilissimis refertus circumdabat; manus erant graciles, digiti longiusculi, statura corporis mediocris; in incessu magnifica, verbis blanda et humanissima; induta forte tum temporis erat veste serica alba, cuius oram margaritae preciosissimae fabarum magnitudine decorabant, toga superiniecta ex serico nigro, cui argentea fila admista, cum cauda longissima, quam Marchionissa pone sequens a posteriori parte elevatum gestabat; Collare habebat oblongum, vice catenae, gemmis et auro fulgens; Tum, cum tali in pompa et magnificentia incederet, nunc cum hoc, mox cum alio loquebatur, perhumaniter, qui vel legationis vel alterius rei causa eo venerant, utens nunc materno, nunc Gallico, nunc Italico idiomate; Nam, praeterquam quod Graece, et Latine eleganter est docta, tenet ultra iam commemorata idiomata, etiam Hispanicum, Scoticum, et Belgicum; Omnes illam alloquentes, pedibus flexis id faciunt, quorum aliquos interdum manu elevare solet; Hos inter forte tum erat, Baro quidam Bohemus, Gulielmus Slawata nomine, Reginae literas offerens, cui manum dextram, chirotheca detracta, annulis et lapidibus preciosissimis splendentem porrexit osculandam, quod maximum insignis clementiae signum est; In transitu, quocunque faciem vertit, omnes in genua procidunt; Sequebatur Gynaeceum ex Comitissis, Baronissis, et Nobilibus foeminis, summa pulchritudine et forma excellentibus constans, et maxima ex parte, vestimentis albicans; Ab utroque latere comitabantur eam Satellites nobiles cum hastis deauratis, quorum quinquaginta sunt numero; In praeambulo Sacelli, quod huic atrio contiguum est, porriguntur ipsi libelli supplices, quos benignissime accipit, unde tales fiunt acclamationes; God save the quene Elisabeth, hoc est, Deus salvet Reginam Elisabetham; Ad quae populo sic ipsa respondet; I thancke you myn good peupel, id est, Ago tibi gratias popule mi bone; In sacello habebatur excellens Musica, qua finita una cum precibus, quae vix ultra dimidiam horam durabant, Regina eadem magnificentia et ordine, quo antea discesserat, redibat, et ad prandium se conferebat. Interea vero dum sacris intererat, vidimus illi apparari mensam hac adhibita solemnitate; Primo Nobilis quidam atrium ingressus, sceptrum manu tenebat, adiunctum sibi habens alium quendam Nobilem cum mappa, qui ambo cum ter summa cum veneratione genua flexissent, alter ad mensam propius accedens, eam mappa insternebat; quo facto, rursus poplite flexo discedebant; veniebant post hos alii duo, quorum alter rursum cum sceptro, alter cum salino, orbe, et pane aderat, qui cum, uti priores, ter genua incurvassent, et res modo dictae mensae impositae essent, eadem omnino cum ceremonia abivere. Venit tandem Virgo quaedam Comitissa, uti affirmabatur, eximiae pulchritudinis, vestita veste serica alba, cui erat adiuncta nobilis matrona, cultrum praegustatorium ferens, quae ter summo cum decore in pedes provoluta,