Page:The Works of John Locke - 1823 - vol 03.djvu/364

This page needs to be proofread.
346
A new Method of a Common-Place-Book.

Confessio Fidei.] "Periculosum nobis admodum 14. atque etiam miserabile est, tot nunc fides existere, quot voluntates: et tot nobis doctrinas esse, quot mores; et tot causas blasphemiarum pullulare, quot vitia sunt: dum aut ita fides scribuntur, ut volumus, aut, ita ut volumus, intelliguntur. Et cum secundum unum Deum et unum Dominium, et unum baptisma, etiam fides una sit, excidimus ab eâ fide, quæ sola est: et dum plures fiant, id esse cœperunt, ne ulla sit; conscii enim nobis invicem sumus, post Nicæni conventus synodum, nihil aliud quam fidem scribi. Dum in verbis pugna est, dum de novitatibus quæstio est, dum de ambiguis occasio est, dum de autoribus querela est, dum de studiis certamen est, dum in consensu difficultas est, dum alter alteri anathema esse cœpit, prope jam nemo est Christi, &c. Jam vero proximi anni fides, quid jam de immutatione in se habet? Primum, qua homousion decernit taceri: sequens rursum, qua homousion decernit et prædicat. Tertium deinceps, quæ ousiam simpliciter à patribus præsumptam, per indulgentiam excusat. Postremum quartum, quæ non excusat, sed condemnat, &c. De similitudine autem Filii Dei ad Deum Patrem, quod miserabilis nostri temporis est fides, ne non ex toto, sed tantum ex portione sit similis. Egregii scilicet arbitri cœlestium sacramentorum conquisitores, invisibilium mysteriorum professionibus de fide Dei calumniamur, annuas atque menstruas de Deo fides decernimus, decretis pœnitemus, poenitentes defendimus, defensos anathematizamus, aut in nostri aliena aut in alienis nostra damnamus, et mordentes invicem, jam absumpti sumus invicem." Hilarius, p. 211. in lib. ad Constantium Augustum. Basil. 1550, fol.

"It is a thing equally deplorable and dan-