Page:The poems of Gaius Valerius Catullus - Francis Warre Cornish.djvu/100

This page needs to be proofread.

irrita ventosae linquens promissa procellae.
quern procul ex alga maestis Minois ocellis60
saxea ut effigies bacchantis prospicit, eheu,
prospicit et magnis curarum fluctuat undis,
non flavo retinens subtilem vertice mitram,
non contecta levi velatum pectus amictu,
non tereti strophio lactentis vincta papillas,65
omnia quae toto delapsa e corpore passim
ipsius ante pedes fluctus salis adludebant.
sed ncque turn mitrae neque turn fluitantis amictus
ilia vicem curans toto ex te pectore, Theseu,
toto animo, tota pendebat perdita mente.70
a misera, assiduis quam luctibus externavit
spinosas Erycina serens in pectore curas
ilia *ex tempestate, ferox quo tempore Theseus
egressus curvis e litoribus Piraei
attigit iniusti regis Cortynia templa.75
Nam perhibent olim crudeli peste coactam
Androgeoncac poenas exsolvere caedis
electos iuvenes simul et decus innuptarum
Cecropiam solitam esse dapem dare Minotauro.
quis angusta malis cum moenia vexarentur,80
ipse suum Theseus pro caris corpus Athenis
proicere optavit potius quam talia Cretam
funera Cecropiae nee funera portarentur;
atque ita nave levi nitens ac lenibus auris
magnanimum ad Minoa venit sedesque superbas.8=
hunc simul ac cupido conspexit lumine virgo
regia, quam suavis expirans castus odorcs
lectulus in molli complexu matris alebat,
quales Eurotae progignunt flumina myrtus
aurave distinctos educit verna colores,90
non prius ex illo flagrantia declinavit