Page:The poems of Gaius Valerius Catullus - Francis Warre Cornish.djvu/108

This page needs to be proofread.

non tamen ante mihi languescent lumina morte,
nee prius a fesso secedent corpore sensus,
quam iustam a divis exposcam prodita multam,190
caelestumque fidem postrema comprecer hora.
quare facta virum multantes vindice poena,
Eumenides, quibus anguino redimita capillo
frons expirantes praeportat pectoris iras,
hue hue adventate, meas audite quercllas,195
quas ego, vae, misera extremis proferre medullis
cogor inops, ardens, amenti caeca furore.
quae quoniam verae nascuntur pectore ab imo,
vos nolite pati nostrum vanescere luctum;
sed quali solam Theseus me mente reliquit,200
tali mente, deae, funestet seque suosque.'
Has postquam maesto profudit pectore voces,
supplicium saevis exposcens anxia factis,
annuit invicto caelestum numine rector,
quo *motu tellus atque horrida contremuerunt205
aequora concussitque micantia sidera mundus.
ipse autem caeca mentem caligine Theseus
consitus oblito dimisit pectore cuncta,
quae mandata prius constanti mente tenebat,
dulcia nee maesto sustollens signa parenti210
sospitem Erechtheum se ostendit visere portum.
namque ferunt olim, fclassi cum moenia divae
linquentem gnatum ventis concrederet Aegeus,
talia complexum iuveni mandata dedisse.
' gnate mihi longa iucundior unice vita,215
reddite in extrema nuper mihi fine senectae,217
gnate, ego quern in dubios cogor dimittere casus, i\U
quandoquidem fortuna mea ac tua fervida virtus