Page:The poems of Gaius Valerius Catullus - Francis Warre Cornish.djvu/110

This page needs to be proofread.

eripit invito mihi te, cui languida nondum
lumina sunt gnati cara saturata figura:220
non ego te gaudens laetanti pectore mittam,
nee te ferre sinam fortunae signa secundae,
sed primum multas expromam mente querellas,
canitiem terra atque infuso pulvere foedans;
inde infecta vago suspendam lintea malo,225
nostros ut luctus nostraeque incendia mentis
carbasus obscurata fdicet ferrugine Hibera.
quod tibi si sancti concesserit incola Itoni,
quae nostrum genus ac sedes defendere Erechthei
annuit, ut tauri respergas sanguine dextram,230
turn vero facito ut memori tibi condita corde
haec vigcant mandata, nee ulla oblitteret aetas,
ut simul ac nostros invisent lumina collis,
funestam antennae deponant undique vestem,
candidaque intorti sustollant vela rudentes,235
quam primum cernens ut laeta gaudia mente
agnoscam, cum te reducem aetas prospera sistet.'
Haec mandata prius constanti mente tenentem
Thesea ecu pulsae ventorum flamine nubes
aerium nivei montis liquere cacumen.240
at pater, ut summa prospectum ex arce petebat,
anxia in assiduos absumens lumina fletus,
cum primum inflati conspexit lintea veli,
praecipitem scse scopulorum e vertice iecit,
amissum credens immiti Thesea fato.245
sic funesta domus ingressus tecta paterna
morte ferox Theseus qualem Minoidi luctum
obtulcrat mente immemori talcm ipse recepit.