Page:The poems of Gaius Valerius Catullus - Francis Warre Cornish.djvu/128

This page needs to be proofread.

uvidulam a -f-fluctu cedentcm ad tcmpla dcum me
sidus in antiquis diva novum posuit:
Virginis ct sacvi contingens namquc Leonis6?
lumina, Callisto iuncta Lycaoniae,
vertor in occasum, tardum dux ante Booten,
qui vix sero alto mergitur Oceano.
sed quamquam me nocte premunt vestigia divum,
lux autem canae Tethyi restituit,70
(pace tua fari hie liceat, Rhamnusia virgo,
namque ego non ullo vera timore tegam,
nee si me infestis discerpent sidera dictis,
condita quin veri pectoris cvoluam):
non his tarn laetor rebus, quam me afore semper,75
afore me a dominae vertice discrucior,
quicum ego, dum virgo quondam fuit, omnibus
i^expers
unguentis, una milia multa bibi.
nunc vos, optato cum iunxit lumine taeda,
non prius unanimis corpora coniugibus80
tradite nudantes reiecta veste papillas,
quam iucunda mihi munera libet onyx,
vester onyx, casto colitis quae iura cubili.
sed quae se impuro dedit adultcrio,
illius a, mala dona levis bibat irrita pulvis:85
namque ego ab indignis praemia nulla peto.
sed magis, o nuptae, semper concordia vestras
semper amor sedes incolat assiduus.
tu vero, regina, tuens cum sidera divam
placabis festis luminibus Venerem,90
•unguinis expertem non siris esse tuam me,
sed potius largis affice muncribus.
sidera cur *retinent? iterum* coma regia fiam:
proximus Hydrochoi fulgoret Oarion!