Page:The poems of Gaius Valerius Catullus - Francis Warre Cornish.djvu/140

This page needs to be proofread.

quern nunc tarn longe non inter nota sepulcra
nee prope cognatos compositum cineres,
sed Troia obscena, Troia infelice sepultum
lco detinet extremo terra aliena solo.60
ad quam turn properans fertur [simul] undique
pubes
Graeca penetralis deseruisse focos,
ne Paris abducta gavisus libera moecha
otia pacato degeret in thalamo.
10; quo tibi turn casu, pulcherrima Laudamia,65
ereptumst vita dulcius atque anima
coniugium: tanto te absorbens verticc amoris
aestus in abruptum detulerat barathrum,
quale ferunt Grai Pheneum prope Cylleneum
mo siccare emulsa pingue palude solum,70
quod quondam caesis montis fodisse medullis
audit falsiparens Amphitryoniades,
tempore quo certa Stymphalia monstra sagitta
perculit imperio deterioris eri,
"5 pluribus ut caeli tereretur ianua divis, --.
Hebe nee longa virginitate foret.
sed tuus altus amor barathro fuit altior illo,
qui tamen indomitam ferre iugum docuit:
nam nee tarn carum confecto aetate parenti
'20 una caput seri nata nepotis alit,80
qui, cum divitiis vix tandem inventus avitis
nomen testatas intulit in tabulas,
impia derisi gentilis gaudia tollens
suscitat a cano vulturium capiti:
125 nee tantum niveo gavisast ulla columbo85
compar, quae multo dicitur improbius
oscula mordenti semper decerpcre rostro,
quam quae praecipue multiyolast mulier.