Page:The poems of Gaius Valerius Catullus - Francis Warre Cornish.djvu/142

This page needs to be proofread.

sed tu horum magnos vicisti sola furores,
3 ut semel es flavo conciliata viro.
aut nihil aut paulo cui tum concedere digna
lux mea se nostrum contulit in gremium,
quam circumcursans hinc illinc saepe Cupido
fulgebat crocina candidus in tunica,
quae tamenetsi uno non est contenta Catullo,95
rara verecundae furta feremus erae,
ne nimium simus stultorum more molesti.
saepe etiam Iuno, maxima caelicolum,
coniugis in culpa flagrantem concoquit iram,
noscens omnivoli plurima facta Iovis.100
atque nec divis homines componier aequumst,
****
ingratum tremuli tolle parentis onus,
nec tamen illa mihi dextra deducta paterna
fragrantem Assyrio venit odore domum,
sed furtiva dedit *muta munuscula nocte,105
ipsius ex ipso dempta viri gremio.
quare illud satis est, si nobis is datur unis,
quem lapide illa, dies, candidiore notat.
hoc tibi, quod potui, confectum carmine munus
pro multis, Alii, redditur officiis,
ne vestrum scabra tangat rubigine nomen
haec atque illa dies atque alia atque alia,
huc addent divi quam plurima, quae Themis olim
antiquis solitast munera ferre piis:
sitis felices et tu simul et tua vita115
et domus [illa], in qua lusimus, et domina,
et qui principio nobis terram dedit aufert,
a quo sunt primo *mi omnia nata bona.
et longe ante omnes mihi quae me carior ipsost,
lux mea, qua viva vivere dulce mihist.1