Page:The poems of Gaius Valerius Catullus - Francis Warre Cornish.djvu/154

This page needs to be proofread.

XCII

Lesbia mi dicit semper male nee tacet umquam
de me: Lesbia me dispeream nisi amat.
quo signo? quia sunt totidem mea: deprecor illam
assidue, vcrum dispeream nisi amo

XCIII

Nil nimium studeo, Caesar, tibi velle placere,
nee scire utrum sis albus an ater homo

XCV

Zmyrna mei Cinnae, nonam post denique messem
quam coeptast nonamque edita post hiemem,
milia cum interea quingenta fHortensius uno
****
Zmyrna cavas Satrachi penitus mittetur ad undas,5
Zmyrnam cana diu saecula pervoluent.
at Volusi annales Paduam morientur ad ipsam
et laxas scombri's saepe dabunt tunicas.
parva mei mihi sint cordi monumenta [sodalis],
at populus tumido gaudeat Antimacho.1

XCVI

Si quicquam mutis gratum acceptumve sepulcris
accidere a nostro, Calve, dolore potest,
quo desiderio vetcres renovamus amores
atque olim amissas flemus amicitias,
certe non tanto mors immatura dolorist5
Quintiliae, quantum gaudet amore tuo.